- COPREAE
- COPREAETurnebo Stercorarii, scurrae erant, olim Romanis in deliciis. Ita enim is apud Sueton. in Claudio, c. 8. legi vult: Et quoties post cibum obdormisceret, (quod ei fere accidebat) olearum ac palmularum ossibus incessebatur, interdum ferulâ flagrôve, velut per ludum excitabatur a Copreis, solebant et manibus stertentis socci induci. Vide illum Adversar. l. 22. c. 32. ubi tamen qui Coprei essent non explicavit; at Ios. Scaliger id expeditum dedit in Fest. l. 17. in voce Scurrae. Sunt tamen, quibus insolens et pene incredibile videatur, in Convivium Virorum Principum, foedissimos illos, impudicos et Stercorarios fuisse admissos. Itaque quidam, a iropeis excitabantur. quidam a crepis, alii aliter legunt. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Romanar. l. 5. c. 6. cum Th. Dempsteri Paralipoments, ut et infra ubi de Neanicologis, Scurris etc. Hos enim Κοπρίους ἄνδρας et κοπρολόγους Graecis dictos, Latinis Copreas, fuisseque hanc vocem in aulis Principum Romanor. Iam inde a temporibus Triumvirorum in usu, ex Dione, l. 50. docet Casaubonus; lectionemque Turnebi ac Scaligeri tum in loco praefato tum in Tiber. c. 62. pluribus confirmat, Ammadversion. ad h. l. Vide quoque infra Iactantes, Mendaces, Vilis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.